nihil esse tam regale quam explanationem
aequitatis, in qua iuris erat interpretatio, quod ius
-- --
privati petere solebant a regibus, ob easque causas
agri arvi et arbusti et pascui lati atque uberes definiebantur, qui essent regii [qui] colerenturque sine
regum opera et labore, ut eos nulla privati negotii
cura a populorum rebus abduceret. Nec vero quisquam privatus erat disceptator aut arbiter litis, sed
omnia conficiebantur iudiciis regiis. Et mihi
quidem videtur Numa noster maxime tenuisse hunc
morem veterem Graeciae regum. Nam ceteri, etsi hoc
quoque munere fungebantur, magnam tamen partem
bella gesserunt et eorum iura coluerunt; illa autem
diuturna pax Numae mater huic urbi iuris et religionis fuit, qui legum etiam scriptor fuisset, quas scitis
extare, quod quidem huius civis proprium, de quo
agimus
ch. 3